Hľadaný výraz: Mt 27,45-54, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”. 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”. 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; 52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.

1

mail   print   facebook   twitter